2 Timothy 4

. Tu opportune agis, sed importunus esse videris ei qui non libenter audit, quod tamen ei aliquando prodest. Tu tamen sciens hoc illi esse opportunum, quod ei videtur importunum, dilectionem curamque sanitatis ejus, animo teneas mansueto et modesto. Timotheo acriorem suadet patientiam. Tito nimis patienti, imperium persuadet. Id est, qui ea doceant quae volunt. Prophetia est sancti apostoli, qui praescius futurorum, in doctrina praecipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat, praeparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri volunt ut a magistris scilicet constantibus et veracibus ad eos convertantur qui haec illos doceant quae libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent. . Testando opere quod ore praedicans, ut retorqueatur os turturis ad ascellas, et sint mala punica et tintinnabula in extremis oris hyacinthinae tunicae. Libare dicimus, degustare, fundere et immolare. Inde delibare, quod tamen hic pro ipsa immolatione ponitur, passionem enim suam delibationem appellat. Deo enim immolatur qui pro justitia patitur. quae est caput Christianae religionis, quae non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est; unde alibi ait: non quia fidelis eram, sed Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, imo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum, reddentibus bona pro malis. Qui sua jam propinquante passione bona merita sua commemorat, post quae consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam: quae nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt. Si enim fides gratia est, et vita aeterna quasi merces est fidei; videtur quidem Deus vitam aeternam tanquam debitum reddere cui debet fideli, quia promeruit illam per fidem; sed quia fides gratia est, et vita aeterna est gratia, per gratiam ergo reddet. Utique justus retribuendo bona pro bonis, quia tamen prius misericors est retribuendo bona pro malis; ipsa justitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia. . CHRYS. Pallium hic penulam dicit, etc., usque ad ne ab aliis hanc accipere opus sit. Iste est quem supra dixit reversum ad apostasiam, qui fabricabat aedes Dianae apud Athenas, et omnes contra Apostolum commovit. CHRYS. Qui a magno aliquo premitur, etc., usque ad ut infirmiores quoque etiam ex hac parte solatium capiant. . Pressuram et tribulationem sibi illatam defensionem appellat: tribulatio defensio est Christianis, quia defendit eos in die judicii. Non orat pro Alexandro, qui invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat, sed pro his qui abruperant amorem, sed timore succubuerunt; orat ut eis ignoscatur. Multum enim interest inter eos qui hoc modo et eos qui illo modo peccant. Neronis, de cujus manibus liberatus est a Domino, quando venit Romam adductus ab his qui praeerant Judaeae, ob hoc quod Caesarem appellasset. Nam cum venisset Romam duobus annis mansit in libera custodia, post etiam transivit ad alias nationes quae erant in circuitu Romae. . .
Copyright information for VulgGlossa